Latin
Book 6, Chapter 14
Augustine, De Musica Libri Sex 14.48
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem neque in voluptate carnali, neque in bonoribus et laudibus hominum, neque in eurum exploratione quae forinsecus corpus attingunt, nostra gaudia collocemus, habentes in intimo Deum, ubi certum est et incommutabile omne quod amamus. Ita fit, ut et cum adsunt haec temporalia, non lamen eis implicemur, et sine sensu doloris quae extra corpus sunt, absint: ipsum autem corpus, aut nullo, ant non gravi sensu doloris adimatur, et reformandum naturæ suæ morte reddatur. Attentio namque animæ ad corporis partem inquieta negotia contrahit, et universali lege neglecta privati cujusdam operis amor, quod ipsum tamcn ab universitate quam Deus regit non potest alicnari. Itaque subditur legibus qui non amat lcges.