Latin
14.49.40 to 14.49.53
Augustine, De Musica Libri Sex 14.49.40-53
Unproofread scanNot analysed yet
ut tria tempora sileamus, quorum duo debentur ultimo spondeo ad sena implenda, et unum primo cretico. At si ita dicalur, Tandem tempus adest optimum, eadem interposita trium temporum mora in silentio, quis non sentiat jucundissime repeti? Quare aut tanti spatii decet esse in fine minus plenum pedem, quanti est in principio, ut illud, Silvæ laborantes, geluque: aut minorem in principio, et in fine majorem, veluti est, Flumina constiterint acuto. Ncque injuria, quia ubi est aequalitas, nulla discordia: uhi autem dispar est numerus, si a minore ad majorem veniamus, ul in numerando solet, facit rursus ipse ordo concordiam. Ex quo illud est etiam consequens, ut cum ii de quibus agitur, minus pleni ponuntur pedes, si duobus locis interponitur silentium, id est ante finem et in fine; tantum ante finem sileatur quantum debcturextremo, tantum autem in fine quantum scilicet primo I: quia medium tendit ad finem; a fine vero ad principium redeundum est. Si antem utrique tantumdem debetur, nulla controversia est quin tantum ante finem quantum in fine silendum sit. Sileri autem oportet non nisi ubi terminatur pars orationis. In iis antem numeris qui non verbis fiunt1, sed aliquo pulsu vel flatu, vel ipsa etiam lingua, nullum in hac re discrimen est, post quam vocem percussionemve sileatur; modo ut legitimum secundum supradictas rationes intercedat silentium. Quamobrem et a duobus potest minus plenis pedibus metrum incipere, si tamen utriusque conjunctum spatium minus non -sil, quam posset esse unius cl dilnidii pedis; nam supra diximus, tum recte poni duos minus plenos pedes, cum id quod debetur ambobus, non transit spatio pedem dimidium: exemplum est, Montes acuti; ut aut in fine tria tempora sileamus, aut unum tempus post spondeum, et duo in fine.