# De Musica Libri Sex 15.1-26

Augustine, De Musica Libri Sex, 15.1 to 15.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/15.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/15.1

M. Videamus ergo qui pedes sibimet copulandi sint, deinde quid his copulatis liat (non enim versus fit solus); postremo de versus tota ratione tractabimus. Sed num censes commode ista nos posse persequi, nisi pedum nomina teneamus! Quanquam hac ordine a nobis digesti sunt, ut possint ipsius sui ordinis nominibus nuncupari: dici enim potest, primus, secundus, tertius, atque hoc modo cæteri. Sed qnia non sunt contemnenda vetusta vocabula, nec facile a consuetudine recedendum, nisi quae rationi adversatur; utendum est his nominibus pedum quæ Greci instituerunt, et nostri jam utuntur pro latinis: quæ plane ita usurpemus, ut nou qureramus origines nominum. Mullum enim habet ista res loquacitatis, ntilitatis parum. Neque euim eo minus utiliter in ioquendo appellas panem, lignum, lapidem, quod nescis cur haec ita sint appellata. D. Ita prorsus, ut dicis, sontio. M. Primus pes vocatur Pyrrhichius, ex duabus brevibus, temporum duum, ut fuga. Secundus, lanibus, ex brevi eL longa, ut parens, temporum trium. Tertius, Trochxus, vtl Chorius, ex longa ct brevi, ut meta, temporum trium. Quartus, Spondeus, ex duabus longis, ut æstas, tem: porum quatuor. Quintus, Tribracbus, ex tribus brevibus, ut macula, temporum trium. Sextus, Dactylus, ex longa at duabus brevibus, ut Mænalus, temporum quatuor. Septimus, Amphibrachus, ex brevi et longa ct brevi, ut carina, temporum quatuor. Octavus, Anapaestus, ex duabus brevibus et longa, ut Erato, temporum quatuor. Nonus, Bacchius, ex brevi et duabus longis, ut Achates, temporum quinque. Decimus, Creticus vel Amphimacrus, ex longa ei brevi et longa, ut insulæ, temporum quinque. Undecimus, Palimbacchius, ex duabus longis et brevi, utnatura9 temporum quinque. Duodecimus, Molossus, ex tribus longis, ut Æneas, temporum sex. Decimus tertius, Proceleumaticus, ox quatuor brevibus, utavicula, temporum quatuor. Decimus quartus, Pæon primus, ex prima longa et tribus brevibus, ut legitimus, temporum quinque.

---

Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml.
