Latin
15.23 to 15.40
Augustine, De Musica Libri Sex 15.23-40
Unproofread scanNot analysed yet
sed nullo æqualitatis jure tantum valent duo quantum quatuor, ut in hujuscemodi quasi necessitudine copulentur. Nisi forte quis dixerit salis esse ad aliquam regulam parilitatis, quod ut tres et tres, ita duo et quatuor sex fiunt. Cui rationi repugnandum non arbitror: est enim ct haec aliqua aequalitas. Sed illud nollem ut majore congruentia quinque et tres quam quinque et septem semipedes convenirent. Non enim tantum nomen est illius versus quantum istorum; et vides in illo non modo tantam summam inventam collatis uno et tribus, quanta est in duobus et duobus; sed etiam multo concordiores partes esse, cum junguntur unum et tria, propter illam unius cum cæteris omnibus numeris amicitiam, quam cum duo et quatuor copulantur, sicut in istis est. An tibi aliquid obscurum est? D. Nihil prorsus. Sed nescio quomodo me offendit, quod isti senarii cum sint celebratiores cæteris generibus, et principatum quemdam in versibus habere dicantur, aliquid in membrorum concordia minus habent, quam illi famæ obscurioris versus. II. Bono animo esto: nam ego tibi tantam in illisostendam concordiam, quantam soli ex omnibus habere meruerunt, ut videas, non injuria cos esse prælatos. Sed quia ipsa tractatio aliquanto est longior, quamvis omnino jucundior, restare nobis debet extrema, ut cum de cæteris, quantum satis videbitur, disputaverimus, jam omni cura liberati, ad horum scrutanda penetralia veniamus. D. Mibi vero placet: sed jain vellem ut ista quae priora suscepimus, explicata essent, ut jam illud audirem commodius. M. Istorum comparatione quæ ante disseruimus, fiunt itia dulciora qu:e exspectas.