Latin
Book 4, Chapter 15
Augustine, De Musica Libri Sex 15.25
Unproofread scanNot analysed yet
Sit hoc etiam in disciplina, ut cum ante finem silemus, non ibi pars orationis brevi syllaba terminotur, ne secundum illam sæpe commemoratam rcgulam, pro longa eam sensus accipiat, sequente silentio. Itaque in hoc metro, Montibu, acutis, non possumus silere post dactylum tempus unum, quod post spondeum in superiore potcramus; ne non jam dactylus, sed creticus sentiatur: atque ita non duobus minus plenis pedibus, quod nunc demonstramus, sed pleno dichorio et ultimo spondco metrum constare videatur, duum temporum silentio in fine reddendo. 2G. Sed illud notandum est, in principio posito minus pleno pedi, aut ibidem reddi debitum per silentiu:n, sicuti est, Jam satis terris nivis atque diræ: ant in fine, velut, Segetes nieus labor. Minus autem pleno pedi qui in fine ponitur, aut ibidem restitui silentio, quod debetur, ut in illo, Ite 'fitur Camænce: aut in aliquo de mediis loco, vcluii in hoc, I'a blandum vigel arvis, adest hospes hirundo. Unum enim tempus qnod debetur ultimo bacchio, vel post totum numenim sileri potest, vel post primam ejus numeri pedem molossum, vcl sccundum ionicum a minore. Quod vcro mediis forte ninus plenis pedibus dcbiti est, non nisi ibidem reddi potest: ut est, Tuba terribilem sonitum dedit acre curvo. Si enim sic mutianum. hoc metrum, ut primum faciamus anapæstum, secundum ioniculn qucmlibct ill syllabis quinque, soluta scilicet longa vel prima vel ultima in duas breves, tertium choriambum, ultimum bacchium: tria eruut tempora in debito, unum extremo bacchio reddendum, et duo anapæsto primo, ut sena compleantur. Sed hoc totum spatium trium temporum in fine sileri potest. At si ab integro pede incipias, quiuque syllabas primas pro quolibet ionico metitus, sequitur choriambus inde jam pedem integrum non invenies: quocirca unius longæ spatio silere oportebit: qno annumerato, choriambus alter imptebitur; bacchio reliquo metrum clausuro, cui tempus unum debitum silebis in fine.