Latin
Book 2, CAPUT IX.— De pedum structura
Augustine, De Musica Libri Sex 16
Unproofread scanNot analysed yet
D. Habeo ista. Nunc dissere, qui sibi pedes copulentur. M. Judicabis boc facile, si æqualitatem ac similitudinem inæqualitati ac dissimilitudini præstantiorem esse judicas. D. Ncminem esse arbitror, qui non ita judicet. M. Ilanc ergo prius maxime in contexendis pedibus sequi oportet, nec ab ea omnino deviandum, nisi cum aliqua causa justissima est. D. Assentior. M. Non igitur dubitabis pyrrhichios sibimet pedes contexere, nec iambos, nec trochaeos qui etiam chorii nominantur, nec spondeos; atque ita caeteros sui gcneris profecto sibimet sine ulla dubitatione copulabis: est enim summa aequalitas cum ejusdem generis et nominis pedes sese consequuntur. An tibi non videtur? D. Nullo modo niihi aliter videri potest. M. Quid? illud nonne approbas, alios aliis pedes æqualitate servata esse miscendos? Quid enim auribus potest jucundius esse, quam cum et varietate mulcentur, nec æqualitate fraudantur? D. Satis probo. M. Num censes alios æquales habendos pedes, nisi qui ejusdem mensurx sunt? D. Ita existimo. M. Quid? ejusdem mensuræ putandine sunt, nisi qui temporis tantumdcm occupant? D. Verum est. II. Quos crgo inveneris pedes lolidcm temporum, sine aurium offensione contexes. D. Video esse consequens.