# De Musica Libri Sex 17.55

Augustine, De Musica Libri Sex, Book 4, Chapter 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/17.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/17.55

Quod vero ad metrorum copulationem attinet, satis est in præsentia vidcre, posse sibi diversa metra copulari, quæ tamen plausu, id est levatione ac positione conveniant. Diversa sunt autem vel quantitate, ut cum majora copulantur minoribus, qualia ista sunt, videlicet: Jam satis terris ulvis atque diræ Grandinis misit rater, et rubente Dextera sacras jaculatus arces, Terruit urhcm. (Horat. lib. i carminum, ode 2.) Nam hoc quartum, quod uno choriambo et una in fine longa terminatur, quam parvum sit tribus superioribus inter se aequalibus subjectum vides. Vel pedibus sicuti hæc: Grato Pyrrba sub antro, Cui Oavam religas comam. ( norat. lib. i carminum, ode 5.) Cernis quippe horum dnorum superius constare spondeo et choriambo, et longa ultima, quae ad sex tempora implenda spondeo ubebatur: hoc autem posterius spondeo et choriambo, et duabus ultimis brevibus, quae item cum primo spondeo implent sex tempora. Paria sunt ergo ista temporibus, sed in pedibus nonnihil diversitatis tenent.

---

Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml.
