Latin
Book 2, CAPUT X.— Amphibrachus nec per se nee aliis mixtus versum conficit. De levation…
Augustine, De Musica Libri Sex 18
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hoc nobis considerantibus, opus est h:rc duo nomina mandare memoriæ, levationem et positionem. In plaudendo enim quia levatur et ponitur manus, partem pedis sibi levatio vindicat, partem positio. Partes autem pedum dico illas, de quibus supcrius, cum eos ordine persequeremur, satis dictum est. Quocirca si hoc probas, incipe recensere breviter mensuras partium in omnibus pedibus, ut quid huic uni de quo agitur proprium acciderit, novcris. D. Video primum pyrrhichium tantum habere in levatione quantum in positione. Spoudeus quoque, dactylus, anapaestus, proceleumaticus, choriambus, diiambus, dichorius, antispastus, dispondeus, eadem ratione dividuntur: nam tantumdem temporis in his ponit plausus, quantum levat. Video secundum, iambum simpli etdupli habere rationem; quam rationem cerno et inchorio et in tribracho et in molosso, et in utroque ionico. Jam hujus amphibrachi lcvatio ut positio (nam ipsa mihi ex ordine occurrit, cui pares cæteros quxram), simpli ct tripli ratione constat. Sed nou in venio prorsus alium deinceps, cujus sibi partes tanto intervallo conferantur. Nam cum cos considero in quibus nna brevis est et dux long; c, id cst bacchium, creticum et palimbacchium, sesquialteri numeri rationc levationem ac positionem in his fieri vidco. Eadem ratio est et in iis quatuor, in quibus nna longa est ct tres breves, qui quatuor pxoncs ex ordine nominantur. Reliqui sunt quatuor epitriti similiter ex ordine nuncupati, quorum levationem ac positionem sesquitertius numerus continet.