# De Musica Libri Sex 2.2-2

Augustine, De Musica Libri Sex, Book 6, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/2.2-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/2.2-2

M. Quamobrem tu rum quo mihi nunc ratio est, familiaris meus, ut a corporcis ad incorporea transcamus, responde, si videtur, cum istum versum pronuntiamus, Deus creator omnium, istos quatuor iambos quibus constat, et tempora duodecim ubinam esse arbitreris, id est, in sono tantum qui auditur, an etiam in sensu audicntis qui ad aures pcriinet, an in actu etiam pronuntiantis, an quia notus versus est, in mcmoria quoque nostra hos numcros esse fatendum est? D. In his omnibus puto. M. Nusquamne amplius? D. Quid aliud restet non video, nisi forte interior et superior aliqua vis sit I unde ista procedunt. 3/. Non ego quaero quid suspicandum sit: quare si hæc quatuor genera ita tibi apparent, ut nullum aliud videas quod æque manifestum sit, discernamus ea, si placet, ab invicem, et videamus utrum singula esse sine invicem possint. Nam credo non te csse negaturum fieri posse, ut in aliquo loco aliquis sonus existat hujuscemodi morulis et dimensionibus verberans aerem vel stillicidio vel aliquo alio pulsu corporum, ubi nullus adsit auditor. Quod cum fit, num præter illud primum geuus, cum ipse sonus hos numcros habet, ullum horum quatuor rcperitur? D. Nullum aliud video.

---

Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml.
