Latin
20.23 to 20.35
Augustine, De Musica Libri Sex 20.23-35
Unproofread scanNot analysed yet
Huc accedit, quia in istis quos caeteris ipsa ratio præponit, si membra praeposteres, totum ita commutabitur, ut alios etiam pedes necessario metiamur. Itaque inconversibiliores, ut ita dicam, sunt quam illi qui aut omnibus brevibus, aut longis omnibus constant. Et ideo sive quinque et septem, sive septem et quinque semipedibus membra in his temperatioribus ordinentur I, nihil interest: neutro enim horum ordine converti versus potest sine tanta commutatione, ut aliis pedibus currere videatur. In illis autem si carmen coeptum erit talibus versibus, quorum priora membra quinos semipedes habeant, non oporteat eos miscere in quibus septeni priores sunt, ne jam liceal omnes convertere: non eniin a conversione revocat ulla pedum commutatio. Sed tamen heroicis conceditur spondcos omnes rarissime interponere, quod quidem posterior ætas haec nostra minime- probavit. Trochaicis autem sive iambicis, cum pedem tribrachum quolibet loco interponere liceat, babere tamen in hujuscemodi carminibus versum solutum in omnes breves, turpissimum judicatum est. ii. Remotis igitur epitritis pcdibus a lege versuum senaria, non solum quod solutæ orationi sunt aptiores, verum etiam quod si sex fuerint, triginta ct duo tempora excedunt, sicut dispondei; remotis eMam quinum temporum pedibus, quod sibi cos libentius ad chiusulas vindicavit oratio; molossis item et aliis temporum senum, quamvis in poematis vcnustissime vigcant, ab hoc de quo none agimus numero temporum exclusis; restant versus omnium brevium syllabarum, qui vel pyrrhichios vel proceleumaticos vel tribrachos habent, et omnium longarum qui spondeos. Qui quanquam admittantur ad senarium modum, dignilali tamen ct temperationi horum qui brevibus longisque variantur; et ob hoc multo minus converti possunt, cedant necesse est.