# De Musica Libri Sex 26

Augustine, De Musica Libri Sex, Book 2, CAPUT XIV.- Qui pedes quibus misceantur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/26

M. Age, nunc tu per tc ab ipso eXOrdire pyrrhichio, et secundum supra dictas rationes, quos pedes qUibus misceri oporteat, quantum potes, breviter explica. D. Nullus pyrrhichio: non enim alias invenitur totidem temportum. Iambo posset chorius; sed propter inaequalem plausum vitandum est, quod alter a simplo, a duplo alter incipit. Ergo tribrachus utrique accommodari potest. Spondeum et dactylum et anapæstum, et proceleumaticum amicos inter scatque copulabiles video: non enim tantum temporibus, sed plausu etiam sibi congruunt. Enimvero exclusus amphibrachus, nulla potuit ratione reduci, cui parilitas temporum auxiliari quid, divisionc plausuque discordante, non potuit. Bacchio creticum, cl pæoces primum, secundum et qnartum. Palimbacchio autem eumdem creticum, (t pxones primum ct tertium et qnartum, et I temporibus ct plausu concordare manifestum est. Ergo cretico et pæonibus primo ct quarto, quoniam et a duobus et a tribus temporibus eorum incipere divisio potest, cæteri omnes quinum temporum pcdes possunt sine ulla claudicatione copulari. Jam illorum qui sex temporibus constant, oninium inter se miram quamdam esse concordiam, satis disputatum est. Quandoqnidcm Illi quoque ab aliis in plaudendo non dissonant, quos aliter dividi engil conditio syllabarum: tantam vim habet cum medio laterum aequalitas. Porro septenum temporum pedes cum sint quatuor, qni epitriti nominantur, primum et secundum invenio sibi posse copulari: amborum enim divisio incipit a tribus temporibus, idcirco nec spatio temporis nee plausu dis. sident. Rursus libenter sibi junguntur terlius et quartus, quia uterque in dividendo incipit a quatuor temporibus, quare et metiuntur et plauduntur æqualiter. Restat octo temporum pes qui dispondeus vocamur, cui sicut pyrrhichio par nullus est. Habes a me quod poposcisti et facere potui. Perge ad reliqua. M. Fa ciam: sed post tam longum sermonem respiremus aliquantulum; et illorum versuum meminerimus, quos mibi extemporalcs paulo aute ipsa lassitudo sug gessit. ' volo tandem tilii parcas, labor est in cbartis, Et apertum ire per auras animum permittas. Placet hoc nam sapienter, remittere interdum Aciem rehus agendis decenter intentam. D. Placet sane, ac libenetr obtempero.

---

Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml.
