# De Musica Libri Sex 29

Augustine, De Musica Libri Sex, Book 2, CAPUT PRIMUM.—Syllabarum spatia aliunde grammaticus, aliunde musicus attendit. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/29

i. M. Attende igitur diligenter, et nunc demum accipe quasi alterum nostra disputationis exordium. Ac primum responde, utrum bene didiceris eam quam grammatici docent, syllabarum brevium longarumque distantiam; an vero sive ista Doris sive ignores, tnalis ut ita quæramus, quasi omnino rudes harum rerum simus, ut ad omnia nos ratio potius perducat, quam inveterata consuetudo, aut praejudicata cogat auctoritas. D. Ita plane malle me, non modo ipsa ratio, sed istarum etiam syllabarum imperitia (quid enim fateri dubitem?) impellit. M. Age jam, saltem illud eloquere, utrum tu ipse per te nunquam animadverteris in locutione nostra alias syllabas raptim et minime.litt, alias autem productius ct diutius enuntiari. D. Ncgare non possum non me ad ista etiam surdum fuissc. M. Atqui scias velim totam illam scientiam, quæ grammatica græce, latine antem litteratura nominatur, historie custodiam profiteri, vel solam, ut subtilior ducet ratio; vel maxime, ut etiam pinguia corda concedunt. itaque verbigratia cumdixeris, cano, vel in versu forte posueris, ita ut vel tu pronuntians producas hujus verbi syllabam primam, vel in versu ♦o loco ponas, ubi esse productam oportebat; reprehendet grammaticus, custos ille videlicet historiæ, nihil aliud asserens cur hunc'corripi oporteat, nisi quod hi qui ante nos fuerunt, et quorum libri exstant tractanturque a grammaticis, ea correpta non producta usi fuerint. Quare hic quidquid valet, auctoritas valet. At vero musicæ ratio, ad quam dimensio ipsa vocum rationabilis et numerositas pertinet, non curat nisi ut corripiatur vel producatur syllaba, quæ illo vel illo loco est secundum rationem mensurarum suarum. Nam si eo loco ubi duas longas syllabas poni decet, hoc verbum posueris, et primam quae brevis est, pronuntiatione longain feceris, nibil musica omnino succenset 1: tempora enim vocum ea pervenerc ad aures, quæ illi numero debita fuerunt. Grammaticus autem jubet emeudari, et illud te verbum ponere cujus prima.syllaba producenda sit, secundum majorum, ut dictum est, auctoritatem, quorum scripta custodit2.

---

Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml.
