# De Musica Libri Sex 3.1-21

Augustine, De Musica Libri Sex, 3.1 to 3.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/3.1

II. Nunc ergo mecum illud considera, utrum sicut omnis versus mettum cst, iui omne metrum ctiani versus sit. D. Considero quidem, sed quid respondeam non invenio. M. Uude id tibi censes accidisse? an quia de vocabulis quaestio est? Non enim ut de rebus ad disciplinam pertinentibus, ita de nominibus possumus respondere interrogati: propterea quia res omniuln mentibus communiter sunt insito; nominavero, ut cuique placuit, imposita, quorum vis auctoritate asque consuctudine maxime nititur: unde etiam esse lingnarum divcesitas potest, rerumautem in ipsa veritate constitutarum profecto non potest. A me igitur accipe quod ipse nullo pacto respondere posses: non versum solum, metrum veteres vocavere. Itaque quod ad te attinet,,-ide atque responde, non enim jam cic nom!nibusagitur, utrum inter hæc duo aliquid distet, quod quidam numerus pedum iia certo fine claudatur, ut nihil ad rem pertineat t, ubi fiat quidam articulus autcquam veniatur ad finem; alius autem non solum certo fine claudatur, sed etiam ante finem I certo quodam loco quædam ejus partitio emineat, ut quasi membris conficiatur duobus. D Non intelligo. II. Attende ergo in hæc exempla: Ite igitur, Camænæ Fonticolæ puellæ, Quæ canitis sub antris Mellifluos nores, Quæ lavilis ca, illum Purpureum Hypocrene Fonte, ubi fusus olim Spumea lavit almus Ora juhis aquosis Pegasus, in nitentem Pervolaturus æthram. Cernis profecto quinque superiores versiculos eodem loco partem orationis habere terminatam, id est in choriambo pede, cui subjungitur bacchius, ut versiculum compleat (namque hi undecim, choriambo et bacchio pcdibus constant); caeteros vero excepto uno, scilicet Ora jubis aquosis, non eodem loco habere terminatam partem orationis. D. Cerno istud quidem, sed quo pertineat non video. M. Eo scilicet ut intelligas, hoc nictrum non quasi legitimum locum habere, ubi antc finem versus finiatur pars orationis: nam si ita esset, omnes eodem loco hunc haberent articulum, aut certe rarissime in his inveniretur qui non haberet: nunc vcro cnm sint undecim, sex ita suut, quinque non ita.

---

Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml.
