Latin
3.22 to 3.45
Augustine, De Musica Libri Sex 3.22-45
Unproofread scanNot analysed yet
D. Et hoc accipio, et adhuc quo ratio tendat exspecto. M. Attende ergo etiam in ista pervulgatissima: Arma virumque cano, Trojce qui primus nb oria. Et ne longum faciamus, quia carmen notissimim est, ab hoc versu usque ad quem volueris explora singulos; invenieS finilain partem orationis in quinto semipede, id est, in duobus pcdibus et semisse: nam hi versus constant pedibus quaternorum temporum: quare iste finis de quo agitur partis orationis, quasi legitimus in decimo tcinporc est. D. Manifestum ct. A. M. Jain crgo intelligis inter illa duo genera quae ante ista exempla proposueram, nonnihil distare: quod aliud scilicct metrum antequam claadatur, non habet certum et statutum aliquem articulum, sicut in illis undecim versiculis exploravimus: aliud vero habet, sicut in hcroico metro quintus semipes satis indicat. D. Jam liquet quod dicis. M. Atqui scias opertet, a veteribus doctis, in quibus magna est auctoritas, illud superius genus non esse versum appellatum; sed hunc definitum et vocatum esse versum, qui duobus quasi membris constaret, certa mensura ct ratione conjunctis. Sed tu non multum labores de nomine, quod nisi a me vel a quolibet alio tibi indicaretur, nullo modo cle hoc interrogatus respondere posses. Sed qnod rnlio docet, in id præcipue et maximc animum intende, velut hoc ipsum quod nunc agimus: ratio enin docct inter hæc duo genera distare aliquid, quibuslibet vocabulis nuncupentur: itaque hoc bene interrogatus posses dicere ipsa veritate confisus; illud autem nisi auctoritatem secutus, non posses. D. Apertissime jam ista cognovi, et quanti pendas hoc, de quo me tam crebro admones, jam existimo. M. Hæc ergo tria nomina, quibus disserendi causa necessario usuri sumus, memoriae mandes velint: rhythmum, metrum, versum. Quæ sic distinguuntur, ut omne metrum etiam rhythmus sit, non omnis rhythmus etiam metrum.