# De Musica Libri Sex 3.4

Augustine, De Musica Libri Sex, Book 5, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/3.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/3.4

M Quinque igitur et septem semipedes versum heroicum in duo membra partiuntur, quem sex pedibus quaternorum temporum constare notissimum est1: et sine concinnitate quidem duorum membrorum, sive ista, sive aliqua alia, versus nullus est. In quibusomnibus hoc ratio demonstravit esse servandum, ut non possit pars prior in posteriore, et posterior in priore loco poni. Qnod si aliter fuerit, non jam versus, nisi nominis abusione, dicetur: erit autem rhythmus et metrum, qualia rarissime longis carminibus interponere quæ versibus contexuntur, non indecorum est: quale idem ipsum est quod paulo ante commemoravi: Cornua velatarum vertimus antennarum. Quamobrem non mihi versus ex eo appellatus videtur, ut nonnulli putant, quod a certo fine ad ejusdem numeri caput reditur, ut nomen ductum sit ab i qui se vertunt dum via redeunt; nam hoc illi cum bis etiam metris, quæ versus non sunt, apparet esse commune: scd magis fortasse a contrario nomen invenit, lit quemadmodum grammatici deponens verbum quod litteram nou deponit, sicuti est, lucror, et, conqueror, appellaverunt; ita quod duobus membris confit, quorum neutrum in alterius loco salva lege numerorum constituitur, quia verti non potest, versus vocetur. Sed utramlibet harum origincm vocabuli tu licet probes, vel utramque improbes, et aliam quæras, aut contemnas mecum tutum hoc quæstionis genus; nihil ad boc tempus pertinet. Cum enim satis res ipsa quæ hoc nomine significatur, appareat, non est de verbi stirpc laborandum. Nisi quid habes ad bac. D. Ego vero nihil, sed perge ad cætera.

---

Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml.
