# De Musica Libri Sex 3.5

Augustine, De Musica Libri Sex, Book 3, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/3.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/3.5

M. Prius igitur, si placet, de rhythmo In quo nullum metrum est, deinde cic metro ubi versus non est, postremo de ipso versu, quantum possumus, disseramus. D. Placet vcro. M. Sume ergo tibi ab ipso. capite pedes pyrrhichios, et de his rhythmum conlcxe. D. Etiam si id possim facere, qui modus erit? M. Satis est, ut cum tendas (exempli enim gratia id facilnus) usque ad decem pedes: nam usque ad hunc pedum numerum non progreditur versus, quod suo loco diligenter tractabitur. D. Bene quidem tu non multos pedcs milii proposuisti copulandos; sed videris mihi non recordari, jam te satis discrevisse, quid.inter grammaticum et musicum intersit, cnm cgo tibi respondissem, syllabarum longarum et brevium cognitionem me non habere, quæ a grammaticis traditur: nist forte permittis, ut non verbis, sed aliquo plausu rhythmum istum exhibeam: nam judicium aurium ad temporum momenta moderanda me posse habere non nego; quoe vero syllaba producenda vel corripicnda sit, quod in auctoritate situm cst, omnino nescio. II. Fateor nos ita, ut dicis, grammaticum a musico discrevisse, et in hoc te genere inscitiam luam esse confessum. Quare a me accipe hoc exempli gcnus: Ago celeriter agile quod ago libi quod anima velit. D. Habeo istuc.

---

Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml.
