# De Musica Libri Sex 3.6

Augustine, De Musica Libri Sex, Book 3, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/3.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/3.6

M. Hoc ergo quoties libet rcpetendo, efficies. rhythmi hujus longitudinem quantam volcs, quanquam hi decem pedes ad exemplum sufficiant. Sed illud quæro, si tibi quispiam dicai, non pyrrhichiis, sed proceleumaticis pcdihus hunc rhythmum constare, quid respondebis? D, Prorsus ignoro: nam ubi decem pyrrhichii sunt, quin'lue proceleumaticos mctior; et eo major dubitatio est, quod de rhythmo consulimur, qai scilicet perpetuo fluit. Undecim enim pyrrhichii vel tredecim, et quolibet impari numero, non possunt habere integrum proceleumaticorum nuinerum. Si ergo esset certus finis in hoc de quo agiiur rhythmo, ibi saltem diccre possemus pyrrhichio potius quam proceleumatico cum currere, ubi omnes integri proceleumatici non invenirentur: nunc vero et ipsum infinitum nobis conturbat judicium, ct si quando numerati quidem pedes, sed pari numero nobis proponuntur, sicut isti sunt decem. M. Atqui nec de ipso impari numero pyrrhichiorum, quod tibi visum est, liquido visum est. Quid enim si undecim propositis pedibus pyrrhichiis dicatur rhythmus quinque babere proceleumaticos et semipcdem? numquid resisti potest, cum multos inveniamus versus claudi semipede? D. Jam dixi me nescire quid de hac re dici possit. II. Num ctiam illud nescis, proceleumatico priorem esse pyrrhichium? siquidem duobus pyrrbichiis proceleumaticus confit; sicut prius est unum qnam duo, et duo quam quatuor, ita proceleumatico prior cst pyrrhichius. D. Verissimum est. II. Cum ergO in hanc ambiguitatem incidimus, ut possit in rhythmo ct pyrrhichius mctiri ct proceleumaticus, cui principatum daturi sumus? priori, ex quo iste constat; an posteriori, t'X quo ille non constat? D: Nemo dubitabit priori esse dandum. M. Quid ergo dubitas de bac re consultis respondere, pyrrhichium potius quam proceleumaticum istum rhythmum csse nuncupandum? D. Jam omnino non dubito; pudel tam manifestam rationem non me cito animadvertisse.

---

Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml.
