Latin
Book 4, Chapter 4
Augustine, De Musica Libri Sex 4.5-2
Unproofread scanNot analysed yet
M. Geram tibi morem. Sed ista quæ jam peregimus quot sunt? D. Quatuordecim. M. Quot etiam iambica fore credis? D. Æque quatuordecim. M. Quid, si in eis velim pro iambo tribrachum ponere, nonne multiformior varietas erit? D. Manifestum est quidem: sed ego exempla ista in solis iambis audire cupio, ne longum faciamus: pro quavis enim longa syllaba duas breves posse poni, facilis disciplina est. II. Faciam quod vis, gratumque habeo quod intelligentia sequaci minuis laborem meum: sed aurcm ad iambicum præbe. D. Istic sum, incipe. M.