Latin
Book 3, Chapter 4
Augustine, De Musica Libri Sex 4.9
Unproofread scanNot analysed yet
M. Nunc ergo ex ordine considera iambicum rhythmum, quoniam pyrrhichium et proceleumaticum, qui duplicato pyrrbicbio gignitur, satis discussimus. Quare dicas velim huic quem censes admiscendum pedem, ut iambicus rhythmus suum nomen obtineat. D. Quem, nisi tribrachum, qui et temporibus et plausu congruit; et quia posterior cst, regio pol lcre non potest? Nam chorius cst quidem posterior, et totidem temporum, sed non eodem modo plauditur. M. Age, jam vide rhythmum trochaicum, et ad eadem de hoc quoque respoude. D. Idem respoudco: nam potest et huic non solum spatio temporis, s plausu etiam concinere tribrachus. Cavendum autem iambum quis non videat? qui eliam si æqualiter plaudocetur, principatum tamen mixtus auferret. M. Quid? spondiaco rhythmo quem taudem copulabimus pedem? D. Sane in hoc largissima copia cst: nani et dactylum et anapæstum et proceleumaticum nulla imparilitate temporum, nulla claudicatione plausus, nulla principatus ademptione impediente, huic video misceri posse.