Latin
Book 3, Chapter 5
Augustine, De Musica Libri Sex 5.13
Unproofread scanNot analysed yet
D. Paro sanc, et jam faciam. Nam quid impediebat usque ad octonarium numerum syllabarum progredi pedum, cum cumdem numerum ad rhythmum admitti posse videamus? n'eque enim me movet, quod pro alio dicis admitti: imo hoc me magis admonet quærere. vel potius queri, quod non etiam suo nomine admittitur qui pro alio potest. M. Non mirum est, quod hic falleris; sed facilis explicatio veri est. Nam ut omittam tanta quæ pro qnaternario numero jam ante disputata sunt, cur usquc ad illum fieri debeat progressio sylhharmn; fac me jam cessisse libi et consensisse usque in octo syllabas pedis debere longitudinem porrigi: num resistere poteris esse jam posse octo longarum syllabarum pcdem? Certe enim ad quem numerum syllabarum pervenit pes, non solus ad cum pervenit qui brevibus, sed etiam qni longis syllabis constat. Quo fit ut adhibita rursus ea lege, quæ abrogari non potest, qua duas breves pro una longa poni licet, ad sexdecim syllabas pertendamus. Ubi si rursus pedis incrementum statuero volueris, in triginta duas breves proficiscimur: huc qnoque ratio tua pedem te compellit adducere, at rursus lex illa duplum numerum brevium pro longis locare: atque ita nullus constituetur modus. D. Jam cedo rationi, qua usque ad quaterna- Tium syllabarum numerum promovemus pedem. Pro bis autem legitimis pedibus poni oportere pedes plurium syllabarum, dum breves duae unius longæ locum occupant non recuso.