# De Musica Libri Sex 5.14

Augustine, De Musica Libri Sex, Book 6, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/5.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/5.14

Quocirca mortali jam et fragili, cum magna difficultate atque attentione dominatur. Hinc illi error incurrit, ut voluptatem corporis, quia ejus attention; cedit materies, pluris sestimct quam ipsam sanitatem, cui attentione nulla opus est. Nec mirum, si aerumnis implicatur, præponens curam securitati. Convertenti se antem ad Dominum, major cura oritur, ne avertalur; donec carnalium negotiorum requiescat impetus, effrenatus consuctudinc diuturna, et tumultuosis rccordationibus conversioni ejus sese inserens: ita sedatis motibus suis quibus in exteriora provehebatur, agit otium intrinsecus libcruln, quod significatur sabbato; sic cognoscit solum Dcum esse Dominum suum, cui uni summa libertate servitur. Non autem illos carnales motus, ut cum libct exserit, ita etiam cum libet exstinguit. Non enim sicut peccatum in ejas otestate est, ita etiam poena peccati. Magna quippe res cst ipsa anima, nec ad opprimendus lascivos molis suO! idonea sibi remanet. Valentior emm peccat, et post peccatum divina lege facta imbecillior, minus potens est auferre quod lecit. Infelix ego homo, quis me liberabil de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum CAntum Dominum nostrum (Hom. VII, 24, 25). Motus igitur animæ servans impetum suum, et nondum exstinctus, in memoria esse dicitur: et cnm in alind intenditur animus, quasi non inest animo pristinus motus, et revera minor fit, nisi antequam intercidat, quadam similium vicinitate renovetur.

---

Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml.
