Latin
5.6.1 to 5.6.44
Augustine, De Musica Libri Sex 5.6.1-44
Unproofread scanNot analysed yet
M. Age nunc ergo prius, ut ordo ipse postulat, ternarum syllabarum pedes quot esse possint, videamas, sicut binarum quatuor esse comperimus. D. Ita fiat. M. Meministi ab una brevi syllaba, id est unius temporis istam nos inchoasse rationem, et cur ita oporteret satis intellexisse. D. Memini ab illa lege numerandi, qua I ab uno incipimus, quod principium numerorum est, placuisse nobis non oportere discedere. II. Cum igitur in pedibus binarum syllaba'ram ille sit primus qui duabns brevibus constat (cogebat enim ratio uni tempori prius unum tempus jungi quam duo); quem tandem arbitraris ill pedibus ternarum syllabarum primum esse debere? D. Quem, nisi ci1m qui a tribus brevibus confit? M. Et iste quot temporum est? D. Trium scilicet. M. Qnomodo ergo bujus partes sibi conferuntur? Nam omnem pedem propter illam numerorum collationem duas habere partes, quae sibimet aliqua ratione conferantur, nccesse est, idque superius egisse nos memini: sed numquid,,oBsumus hunc trium brevium syllabarum pedem in duas æquales pafles dividere? D. Nullo modo. II. Quomodo ergo dividitur? D. Nihil aliud video, nisi ut prima pars habeat unam syllabam, secunda duas; aut prima duas, secunda unam. II. Dic etiam hoc a de qua regula numerorum sit? D. De complicatorum genere esse cognosco. i. II. Age, nonc illud attende, tres sylLabæ in quibus est una longa, cæterae breves, quoties variari possint, id cst quot pedes facere; et responde, si inveneris. D. Unum pedem video esse, qui longa et duabus brevibus constet; aliud non intelligo. M. Idemne solus tibi vidctur habere unam in tribus longam, qui eam primo habet loco? D. Nullo pacto istud putaverim, cum possint dux brevos priores esse, longa ultima. M. Considera utrum sit aliquid tertium.