Latin
Book 5, Chapter 5
Augustine, De Musica Libri Sex 5.9
Unproofread scanNot analysed yet
M. Quoniam igitur jam tenemus, non debere versum Gniri pleno pede, quomodo nobis heroicum versum metiendum putas, ut ct membrorum lex illa servetnr, et hæc termini nota? D. Video duodecim esse semipedes; et quia propter illam conversionem vitandam senos semipedes habere membra non possunt; neque a se longe oportet discedere ut sint tres et novem, aut novem et tres; neque paris numeri semipedes posteriori membro dandi sunt ut sint octo et quatuor, aut quatuor et octo, ne pleno pede versus liniatur: in quinque ct septem, aut septem et quinque divisio facienda est. Nam et hi numeri sunt ambo impares proximi, et certe propinquius sibi accedunt membra quam in quaternario et octonario numeris accederent. Quod ut firmissimum teneam, video partem orationis in quinto semipede semper aut pene semper terminari, ut est in primo Virgilii versu, Arma virumque cano: et. in secundo, Italiam fato: et in tertio, Littora multum ille et: in quarto item, Vi superum sævæ: atque ita deinceps in toto pene carmine. M. Verum dicis: sed videndum tibi est, quos pedes metiaris, ut nihil superiorum legum jam inconcusse coatstitutarum violare audeas. D. Quanquam niihi satis ratio appareat, tamen novitate conturbor. Nen enim solemus in hoc gencre nisi spondeum pcdem et dactylum scandere, quod nemo fere cst tam indoctus quin audierit, ctiamsi minus id facere possit. Hanc ergo pervulgatissimam consuetudinem, nunc si sequi voluero, lex illa termini est abrogand ia; præcedens enim membrum semipede clauderetur, posterius autem pleno pede; quod contra esse debuit. Sed quia illum legein iniquissimum est tollere, et in numeris jam didici posse fieri, ut a non pleno pedc ordiamur 4; restat ut non hic dactylum cum spondeo, sed anapæstum locari judicemus; ut incipiat varsus a longa una syllaba, deinde duo pedes vel spondci vel anapæsti vel altemi1 membrum superius terminent tum I tres rursus alterum vel anapaesti vel quolibet. loco spondeus, sive omnibus, et in fnc una syllaba, qua versus legitime terminatur. Probasne et id?