# De Musica Libri Sex 6.12

Augustine, De Musica Libri Sex, Book 5, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/6.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/6.12

I I. Quæ cum ita sint, qui potest posterius ejus membrum nisi non pleno terminari pede? Prioris autem membri exordium aut plenum pedem esse, ut in ilio trochaico, Roma, Roma, cerne quanta sit deum benignitas; aut partem pedis oportet, ut in heroico, Arma virumque cano, Trojx qui primus ab oris. Quapropter, omni jam dubitatione sublata, etiam istum versum metire, si placet, et mihi de membris ejus pedibusque responde, Phaselus ille quem adetis, hospitcs. D. Membraquidem hujus in quinque et septem scmipedes video distributa, ut prius sit, Phaselus ille; posterius autem, quem videtis, hospites: edes vero iambos cerno- M. Quali o, nihilne caves pede pleno versum terminare? D. Verum dicis, et ubi fuerim nescio. Quis enim non videret sicut in heroico exordiendum esse a semi pede? quod cum in boc genere fit, non jam iambis, sed trochaeis versum metimur, ut eum legitime semipes claudat. M. Ita est ut dicis: sed vide quid tibi de hoc respondendum putes, quem asclepiadæum vocant, Mæcenas atavis edite regibus ( Norat, lib. i Carminum, ode 1). Nam pars orationis in sexta syllaba terminatur, neque inconstanter, sed in omnibus fere hujus generis versibus. Itaque ejus primum est membrum, Mæcenas atavis: secundum, edite rrgibus, quod quanam ratione fiat dubitari potest. Si enim metiaris in hoc pedes quaternorum temporum, erunt quinque in priore, in posteriore autem membro quatuor semipedes: lex autem vetat membrum posterius pari nupero constare semipedum, ne pleno pede versus terminetur. Restat ut pedes consideremus senorum temporum, ex quo fit ut membrum utrumque ternis semipedibus constet. Nam ut integro pede praecedens membrum finiatur, a duabus longis incipiendum est: deinde totus choriambus versum dividit, ut sequente etiam alio choriambo membrum posterius inchoctur, claudente versum semipede in duabus brevibus syllabis: tot enim tempora cum spondeo in capite locato, implent sex temporum pedem. Nisi quid habes ad haec. D. Nihil prorsus. M. Placet ergo, totidem semipedibus constare utrumque membrum. D. Cur non placeat? Neque enim metucnda est hic illa conversio, quia posito posteriore membro in præcedentis loco, ila ut quod est primum, secundum fiat, non eadem lex manebit pedum. Quapropter nul'a causa est, cur idem semipedum numerus in hoc genere membris negetur; cum sine ullo conversionis vitio parilitas ista possit teneri, finis etiam insignioris lege servata, cum versus non pleno pede terminatur, quod constantissime servandum est1.

---

Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml.
