Latin
Book 3, Chapter 7
Augustine, De Musica Libri Sex 7.15
Unproofread scanNot analysed yet
M. Dic igitur, metrumne arbitreris pedibusfleri, an pedes metro. D. Non intelligo. M. Pedesne conjuncti metrum creant, an metris conjunctis pedes creantur? D. Scio jam quid dicas, et conjunctis pedibus metrum fieri pato. X. Cur tandem id putas! D. Quia inter rhythmum et metrum hoe interesse dixisti, quod in rhythmo contextio pedum nullum certum babet fiDem, in metro vero habet: ita ista pedum contextio et rhythmi et metri esse intelligitur; sed ibi infinita, hic autem finita constat. M. Ergo unus pes metrum non est. D. Non utique. H. Quid unus pes et semipes? D. Ne hoc quidem. II. Quare? an quia metrum pedibus confit, nec utique possunt dici pedes, ubi minus quam duo sunt? D. Ita est. M. Inspiciamus igitur metra illa quæ a me paulo ante commemorata sunt, et videamus quibus pcdibus constent: non enim te in hoc generc animadvertendo rudem esse adhuc decet. Ea sunt autem: Ite igitur, Camœnæ Fonticolx puellae, Quae canitis sub antris Mellifluos sonores. Satis hæc esse ad id quod intendimus puto: tu jam metire ista, et quos habeant pedes renuntia. D.Omnino non possum: eos enim metiendos puto, qui sibi legitime copulari queunt; nec valeo me hinc expedire. Si enim primum chorium fecero, sequitur iambus, qui temporibus par est, sed non similiter plauditur: si dactylum, non sequitur alius qui ei saltem temporibus coæquetur: si choriambum, eadem difficultas est; quod enim restat, nec temporibus cum eo, nec plausu convenit. Quare aut hoc metrum non est, aut falsum est quod inter nos de pedum copulatione dissertum est: nam quid aliud dicam non invenio.