# De Musica Libri Sex 7.17

Augustine, De Musica Libri Sex, Book 6, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/7.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/7.17

M. Attende igitur de nceps, et dic mihi, quinam istorum immortales tibi videantur, an omnes suis temporibus labi atque occidere existimes. D. Judiciales solos immortales puto; exteros video vel transire cum fiunt, vel de memoria oblivione deleri. M. Tam certus es de istorum immortalitate, quam de interitu cæterorum; an diligentius, utrum vere hi immortales sint, oportet quærere? D. Quæramus sane. M. Dic ergo, cum aliquanto correptius sive productius, dum serviam temporum legi qua simplo ad duplum pedes conveniunt, versum pronuntio, num offendo ulla fraude judicium sensus tui? D. Non omnino. iI. Quid? sanus ille qui correptioribus et quasi fugacioribus syllabis editur, num potest plus temporis occupare quam sonat? D. Qui potest? M. Judiciales ergo illi numcri si vinculo temporis in tanto spatio tenerentur, quanto isti sonantes digesti suut; Fossentne ad eorum sonantium qui paulo productius eadem iambica lege funduntur, aspirare judicium? D. Nullo modo. M. Igitur apparet bos mora temporum, qni judicando præsident, non teneri. D. Prorsus apparet.

---

Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml.
