Latin
Book 4, Chapter 7
Augustine, De Musica Libri Sex 7.8
Unproofread scanNot analysed yet
D. Nec de spondeo habeo quod requiram, ve uiamus ad tribrachum. M. Ita vero. Sed cum omnes quatuor superiores pedes, de quibus dictum est, quatuordena metra pepererint, quæ fiunt simul sex ci quinquaginta, plura sunt exspectanda de tribracho. In illis enim cum spatium semipedis in silentio est. plus una syllaba non siletur: in hoc autem cum silemus, num censes unius brevis syllabæ spatio tantummodo siler i oportere, an et duarum brevium mora silentio contineri potest? quandoquidem nemo dubitaverit duplicem hujus esse divisionem: itamque aut ab una incipit, et finitur ad duas, aut centra iucipiens a duabus, una terminatur. Quare Imnc necessc est viginti et unum metra procreare. D. Veris. -simum est. Nam incipiunt a quatuor brevibus, ut duo tempora sileamus: deinde quinque sunt, ubi unum silemus: tertio sex, ubi nihil silendum est: quarto septem, ubi rursus duo tempora silenda sunt: inde octo, ubi unum: sexto novem, ubi nullum. Atque ita cum singuLe adduntur, donec ad viginti quatuor syllabas veniatur, qui octo suut tribrachi, viginti unum omnino metra complentur. M. Expeditissime rationem secutus es: sed censesne ubique a nobis exempla esse promenda; an ea quæ illis quatuur primis pedibus subjecimus, satis putandum cst luminis cæteiis esse præbitura? D. Meo quidem judicio satis. M. Nec ego nunc aliud requiro quam tuum. Verumtamen quoniam jam optime scis in pyrrhichiis metris muLato plausu posse tribrachos percuti; quæro, utrum pyrrhichii primuin metrum possil etiam tribrachi metrum habere. D. Non potest: majus enim metrum oportet esse quam pedem. M. Quid, secundum? D. Potest: nam breves quatuor pyrrhichii duo sunt, tribrachus unus et semipes, ita ut ibi nullum, hic duo tempora sileamus. I,. Mutato igitur plausu habcs in pyrrhichiis etiam trihrachi exempla usque ad sexdecim syllabas, id est usque ad quinque tribrachos et semipedem, quihus debes esse contentus: cætera enim potes vel voce vel aliquo plausu per tc ipso contexere. Si tamen adhuc aurit:m sensu explorandos hujuscemodi numeros arbitraris. D. Faciam equidem quod videbitur: videamus quæ restant.