Latin
Book 3, Chapter 8
Augustine, De Musica Libri Sex 8.17
Unproofread scanNot analysed yet
M. Recte censes. Sed dic mibi etiam quantum spatium putas esse? D. Metiri hoc omnino difficile est. It. Vcrum dicis: sed nonne tibi videtur brevis illa syllaba id metiri, quam cum addidimus, neque longæ ultimae ultra solitum productionem, neque ullam silentium in ejus metri repetitionc sensus desideravit? D. Omnino assentior: nam et te illud superius pronuntiante atque repetente, hoc posterius ego apud me ipse repetebam pariter tecum: ita sensi idem spatium temporis ambobus occurrere, cum silentio tuo brevis mea ultima conveniret. M. Teneas Igitur oportet hæc silentiorum spatia certa in metris esse. Quare cum in veneris aliquid deesse pedi legitimo, considerare te oportebit, utrum dimenso atque annumerato silentio compensetur. D. Teneo jam istud, persequcre cætera.