# De Musica Libri Sex 8.18

Augustine, De Musica Libri Sex, Book 3, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/8.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/8.18

II. Video jam nos quærere debere ipsius silentii modum: namque in hoc metro, ubi post choriambum bacchium comperimus, quia unum tempus dees! ut sex temporum esset sicut choriambus, facillime id aures senserunt, et in repetitione tanti spatii silentium interponere coegerunt, quantum syllaba occuparet brevis: at si post choriambum locetur spondeus, duo nobis tempora cum silentio peragenda sunt ad caput redeuntibus, veluti hoc est, Quoe canitis fontem. Nam te sentire jam credo silendum esse. ut cum redimus ad caput, plausus non claudicet. Sed ut experiri queas quanta sihntii hujus mensura sit, adde unam syllabam longam, ut Gat, Quce canitis fontem vos; atque hoc cam plausu repete: vibubis tantum occupare temporis plausum, quantum in dpperiore occupabat, cum ibi duæ longæ post choriam sum, hic tres sint locatæ. Unde apparet duum iLi temporum interponi silentium. At si post choriambum iambus locetur, sicut hoc est, Quas canitis locos, tria tempora silere cogimur: quod ut exploretur, adduntur sive per alterunt iambum, sive per choriom, sive per tribrachum ut sit ita: Qua canitis locos bonos: aut, Quæ canitis locos monte: aut, Qum canis locos nemore. II caina additis, cum sine silentio jucunda et æquabi- Ii... repetitio movet, et plausu adhibito tantum spatii hiic tria singula tenere inveniuntur, quantum illud in quo silebamus, manifestum fit trium temporum ibi esse silentium. Potest post cborianjbum una syllaba longa constitui, ut quatuor tempora sileantur. Nam etiam sic choriambus dividi potest, ut simplo ct duplo levatio sibi positioque conveniant. Hujus metri exemplum est, Qum cantia rea. Cui si addas vel duas lungas, vel longam et duas breves, vel brevem et longam et brevem, vel duas breves ct longam, vel quatuor breves, implebis sex temporum pedem, ut nullo desiderato silentio repetatur. Talia sunt, Quæ canitis rea pulchras, Qum canitis rea in bona, Qum canitis res bonumve, Quas ca.niti, nilis rea teneras, Quæ canitis rea modo bene. Quibus cognitis atque concessis, credo tibi jam satis apparere, nec minus uno tempore sileri posse, nec plus quatuor temporibus sileri oportere. Nam et ipsa est illa, de qua jam multa dicta sunt, moderata progressio; et in omnibus pedibus nulla levatio aut positio amplius quam quatuor occupat tempora.

---

Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml.
