Latin
Book 6, Chapter 8
Augustine, De Musica Libri Sex 8.20
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quoquo modo se habeant hi numcri judiciales, eo certe præstant quod dubitamus, vel difficile pervestigamus utrum mortales sint. De cæteris autem quatuor gcneribus nec quicstio est quin mortales sint; quorum etsi quosdam non comprehendunt, quia ultra ipsorum jura porrecti sunt, genera tamen ipsa suo examini vindicant. Nam et illi progressores cum aliquam in corpore numerosam operationem appetunt, latente istorum judicialium nutu modificantur. Quod enim nos vel ambulantes ab imparibus passibus, vel percutientes ab imparibus intervallis plagarum, vel edentes vel bibentes ab imparibus malarum motibus, scaluentes denique ab imparibus unguium ductibus; et ne per multas alias operationes percurram, quod nos in qualibet attentione agendi aliquid pcr corporis membra ab imparibus motibus refrenat et cohibet, et quamdam parilitatem tacite imperat; idipsum cst judicialc nescio qnid, quod conditerem animalis insinuat Dcum: quem certe decet credere auctorem omnis convenieutiæ atque concordiae.