# De Musica Libri Sex 9.10

Augustine, De Musica Libri Sex, Book 4, Chapter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/9.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/9.10

M. Optime omnino atque sequacitcr. Sed quid tibi tandem videtur de anapæsto? an eadem ratio est?. D. Prorsus eadem. M. Jam ergo bacchium consideremus, si placet, et dic mihi quod primum ejus inetrum est. D. Quatuor syllabas puto esse, unam brevem, et tres longas, quarum duæ ad bacchium pertinent, una vero ultima ad inchoationem ejus pedis qui cum bacchio poni potest; ut id quod ei debetur, sit in silentio: in aliquo tamen exemplo vellem! oc auribus explorare. II. Facile quidem tst exempla subjicere, quibus tamen non te arbitror ita ut superioribus posse delectari: nam isti quinum temporum pedes, ut etiam septenum, non tam suaviter currunt, quam ii qui aut in æquas partes dividuntur, aut in simplam et duplant, vel in duplam el simplam; tantum interest inter sesquatos motus ct æquales aut complicatos, dequibus satis in primo illo nostro sermone tractavimus. Itaque hos pedes, quinque ac septem scilicet temporum, uti aspernantins poetac, ita soluta libentius assumit oratio: qnod videri facilius in exemplis quæ postulasti, potest: nam ista sunt, Laborat magister docens tardos. Hoc revolve interposito trium temporum silcmio, quod ut sentires facilius, ideo post tres pedes longam syllabam posui, quod est initium cretici, qui cum bacchio poni potest. Nee ad primum metrum exemplum dedi quod est quatuor syllabarum, ne unus pes non esset satis ad commonendum sensum tuum, quantum post illum a1que unam longam silere deberes. Quod ecce nanc edam, atque ipse repetam, ut in meo silentio tria tempora sentias: Labor nullus, Amor magnus. D. Satis apparet solutæ orationi hos esse congruentiores pedes, et nihil opus est exemplis cætera excurrere. II. Verum dicis: sed num libi cum silendum est, una tantum longa videtur pom posse post bacchium? D. Non sane; sed etiam brevis ct longa, qui ejusdem bacchii semipes primus est: nam si nobis inchoare creticum licuit, quia cum eodem baccbio poni potest; quanto magis id de ipso bacchio facere licebit, cum præscrtim non totum de cretico posuerimus quod primæ parti bacchii sit æquale temporibus'

---

Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml.
