# De Musica Libri Sex 9.17

Augustine, De Musica Libri Sex, Book 5, Chapter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/9.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/9.17

Nunc itaque considera, utrum in duobus membris quorum primum cxhibeat semipedes sex, alte. rum septem, reperiatur ea æqualitas ut rile es se ver. sus queat. Nam post quinque ct septem semipedes hunc esse discutiendum vides. Ilujus autem exemplum est: Roma, cerne quanta sit deum benignitas. D. Video primum membrum posse in partes distribui, quæ habeant ternos semipedes, secundum in tres et quatuor. Quare junctis aequalibus fiunt sex semipedes, tres vero et quatuor septem sunt, et non a'quantur illi numero. Sed si duo et duo in ea parte ubi quatuor sunt, et duo et unum in ea parte ubi tres sunt, consideremus, junctis portibus quae binos habent, tit summa quaternaria: junctis autem illis quarum in una duo sunt, in alia unum, si etiam ista tanquam sint quatuor accipiamus, propter unius cum cæteris numeris concordiam, octo simul fiunt, magisque excedunt summam scnariam, quam cum septem fuissent.

---

Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml.
