# De Musica Libri Sex 9.18

Augustine, De Musica Libri Sex, Book 5, Chapter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/9.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/9.18

M. Ita est, ut dicis: et idco isto genere copulationis a lege versuum separato, attende ut ordo postulat, in ea nunc membra, quorum primum habet octo semipedes, septem secundum. Ista vero copulatio habet quod quaerimus. Nam pracedentis membri partem dimidiam cum parlc subsequentis majore, quae dimidiae proxima est, jungens, quoniam quaterni semipedes sunt, octonarii numeri summam facio. Restant ergo quatuor semipedes de priore, tres de posteriore membro. Duo inde, et duo hinc copulati, fiunt quatuor. Duo rursus inde residui, et unus hinc, ad legem illius convenientiae copulati, qua 'unum reliquis par est, quodammodo sumuntur pro quatuor. Ita jam octonarius superiori oclouario congruit. D. Sed cur hujus exemplum non audio? M. Quia sæpe commemoratum est: tamen ne suo loco prætermissum putes, ipsum est, Roma, Roma, cerne quanta sit deum benignitas; vel hoc etiam, Optimus beatus ille qui procul negotio.

---

Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml.
