Latin
Book 5, Chapter 9
Augustine, De Musica Libri Sex 9.19
Unproofread scanNot analysed yet
Quare jam inspice novem et septem semipedum, connexionem, cujus exemplum est: Vir optiMus beatus ille qui procul negotio. D. Facilis est cognitu ista coagruenLia: superius enim membrum in quatuor et quinque, posterius inf tres et quatuor semipedes dividitur. Pars ergosuperioris minor cum parte posterioris majore conjuncta, octonarium numerum facil: et inajor supe. . rioris cum minore posterioris, item octonarium: nam illa conjunctio est quatuor et quatuor, ista quinque et tres semipedes. Huc accedit, quod quinque in duo et tres semi pedes, tres autem in duo et unum si diviseris, apparet alia convenientia duorum cum duobus, et unius cum tribus, quia unum cum omnibus numeris supcrius commemorata lege confertur. Sed nisi me ratio fallit, nihil restat ulterius quod de membrorum copulatione requiramus: jam enim ad octo perventum est pedes, quem numerum versui, sicut satis cognovimus, non fas est excedere. Quare jam nac, illa senariorum versuum heroici et ialnbici vel trochaici, quo intentionem meam et excitasti et distulisti, pande secreta.