Latin
Book 6, Chapter 9
Augustine, De Musica Libri Sex 9.23
Unproofread scanNot analysed yet
Hæc cum ita sint, conemur, si possumus, istos numcros judiciales transcendere, et quæramus utrum sint superiores. In his enim quanquam spatia temporum jam minime videamus, non tamen adhibentur, nisi ad ea judicanda quæ in spatio temporis fiunt; net ipsa quidem omnia, sed quæ possunt articulari memoriter. Nisi quid habes forte quod contra haec velis dicere. D. Movet me plurimum istorum judicialium vis atque potentia: ipsi enim mihi videntur esse ad quos omnium sensuum ministeria referuntur. Itaque his excellentius utrum quidquam in numeris inveniri possit, ignoro. M. Nihil deperit quod diligcutius quaerimus. Aut enim inveniemus superiores in anima hamana, aut hos in ea summos esse firmabimus, si tamen illud cJarueril, nullos in ea esse præstantiores. Aliud est enim non esse, aliud non posse inveniri, sive ab ullo homine. sive a nobis. Sed ego puto cum ille a nobis propositus versus canitur, Deus creator omnium; nos eum et occursoribus illis numcris andire, et recordabilibus recognoscere, et progressoribus pronuntiare, et his judicialibus dcleclari, et nescio quibus aliis æstimare, et de ista delectatione quæ quasi sententia est judicialium istorum, aliam secundum hos latentiores certiorem ferre sententiam I. An tibi unum atque idem videtur delectari sensu, et æstimare ratione? D. Diversa esse fateor. Sed primo ipso moveor vocabulo, cur non potius isti vocentur judiciales quibus inest ratio, quam isti quibus inest delectatio. Deinde vereor ne nihil sit aliud æstimatio isLi rationis, quam eorum de seipsis quædam diligcntior judicatio: ut non alii sint numeri in delectatione, ani in ratione; sed uni atque iidem alias judicent de iis quae aguntur in corpore, cum eos, ut supra demonstratum est, offert memoria; alias de seipsis remotius a corpore atquc sincerius.