# De Musica Libri Sex 9

Augustine, De Musica Libri Sex, Book 2, CAPUT VI.— Pedes tetrasyllabi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/9

M. Nunc quaternarum syllabarum pedes consequenter atque ordine videamus, ct ipse jam dic quem horum primum esse oporteat, addita etiam ratione divisionis ejus. D. Scilicet quatuor brevium, qui dividitur in duas binarum syllabarum partes, æqualium ratione numerorum duo et duo tempora possidentes. M. Tenes 1; jam itaque prge ipso, et persequere cætera. Nihil enim opus esse jam puto te per singula interrogari, cum sit una ratio dcmendi deinceps breves syllabas, ct pro his longas subjitiendi, donec ad omnes longas veniatur; et cum demuntur breves, longæque subduntur, quas varietates faciant, cl quot pedes gignant, considcrandi; ea scilicet syllaba principatum ordinis retinente, quæ una fuerit inter cæteras vel longa vel brevis: in his euim omnibus jam superius es exercitatus. Ubi antem duæ breves sunt et duæ longæ, quod in præcedentibus non crat, quas censes principatum habere debere? D. Jani hoc qnoque manifestum est de superioribus. Siquidem magis tenet unitatem brevis syllaba quæ unum habet tempus, quam longa quæ duo. Et propterea in omni capite atquc principio eum pedem constituimus qui cx brevibus constat.

---

Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml.
