Latin
14
Augustine, De Natura Boni 14
Unproofread scanNot analysed yet
Sed in his omnibus quaecumque parua sunt. in maiorum comparatione contrariis nominibus appellantur: sicut in hominis forma quia maior est pulchritudo. in eius comparatione simiae pulchritudo deformitas dicitur. et fallit inprudentes, tamquam illud sit bonum et hoc malum; nec intendunt in corpore simiae modum proprium, parilitatem ex utroque latere membrorum, concordiam partium, incolumitatis custodiam et N cetera, quae persequi longum est. <.