# De Natura Boni 14

Augustine, De Natura Boni, 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-boni/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-boni/14

Sed in his omnibus quaecumque parua sunt. in maiorum comparatione contrariis nominibus appellantur: sicut in hominis forma quia maior est pulchritudo. in eius comparatione simiae pulchritudo deformitas dicitur. et fallit inprudentes, tamquam illud sit bonum et hoc malum; nec intendunt in corpore simiae modum proprium, parilitatem ex utroque latere membrorum, concordiam partium, incolumitatis custodiam et N cetera, quae persequi longum est.<.

---

Augustine, De Natura Boni, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa053/stoa0040.stoa053.opp-lat1.xml.
