Latin
17
Augustine, De Natura Boni 17
Unproofread scanNot analysed yet
Non ergo mala, in quantum natura est, ulla natura, sed cuique naturae non est malum nisi minui bono. quod si minuendo absumeretur, sicut nullum bonum, ita nulla natura relinqueretur, non solum qualem inducunt Manichaei, ubi tanta bona inueniuntur, ut nimia eorum caecitas mira sit, sed qualem potest quilibet inducere.