Latin
3
Augustine, De Natura Boni 3
Unproofread scanNot analysed yet
Nos enim catholici christiani deum colimus, a quo omnia bona sunt seu magna seu parua; a quo est omnis -modus, siue magnus siue paruus; a quo omnis species, siue magna siue parua; a quo omnis ordo, siue magnus siue paruus. omnia enim quanto magis moderata, speciosa, ordinata sunt, tanto magis utique bona sunt; quanto autem minus moderata, minus speciosa, minus ordinata sunt, minus bona sunt. haec itaque tria: modus, species et ordo, ut de innumerabilibus taceam, quae ad ista tria pertinere monstrantur, haec ergo tria :modus, species, ordo, tamquam generalia bona sunt in rebus a deo factis siue in spiritu siue in corpore. deus itaque supra omnem creaturae modum est, supra omnem speciem, supra omnem ordinem: nec spatiis locorum supra est, sed ineffabili et singulari potentia; a quo omnis modus, omnis species, omnis ordo. haec tria ubi magna sunt, magna bona sunt; ubi parua sunt, parua bona sunt; ubi nulla sunt. nullum bonum est. et rursus haec tria ubi magna sunt, magnae naturae sunt; ubi parua sunt, paruae naturae sunt; ubi nulla sunt, nulla natura est. omnis ergo natura bona est.