Latin
31
Augustine, De Natura Boni 31
Unproofread scanNot analysed yet
Item quia cuique culpae qualis et quanta poena de-. beatur. diuini iudicii est, non humani, sic scriptum est: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! item quia bonitate dei donantur peccata conuersis, hoc ipsum, quod Christus missus est, satis ostendit, qui non in sua natura, qua deus est, sed in nostra, quam de femina adsumpsit. pro nobis mortuus est: quam dei bonitatem circa nos et dilectionem sic praedicat apostolus: commendat, inquit, suam caritatem deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius salui erimus ab ira p-er ipsum. si enim, cum inimici essemus. reconciliati sumus deo per mortem filii eius, multo magis reconciliati salui erimus in uita ipsius. quia uero etiam cum peccatoribus poena debita redditur, non est iniquitas apud deum, sic dicit: quid dicemus? numquid iniquus deus, qui infert iram? uno autem loco et bonitatem et seueritatem ab illo esse breuiter admonuit dicens: uides ergo bonitatem et seueritatem dei: in eos quidem, qui ceciderunt, seueritatem, in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate.