Latin
39
Augustine, De Natura Boni 39
Unproofread scanNot analysed yet
Aeternus autem ignis non sicut deus aeternus, quod licet sine fine sit, non est tamen sine initio; deus autem etiam sine initio est. deinde quia licet perpetuus peccatorum suppliciis adhibeatur, mutabilis tamen natura est. illa est autem uera aeternitas, quae uera inmortalitas; hoc est illa summa incommutabilitas, quam solus deus habet, qui mutari omnino non potest. aliud est enim non mutari. cum possit mutari, aliud autem prorsus non posse mutari. sicut ergo dicitur homo bonus non tamen sicut deus, de quo dictum est :nemo bonus nisi unus deus et sicut dicitur anima inmortalis non tamen sicut deus, de quo dictum est: solus habet inmortalitatem et sicut dicitur homo sapiens non tamen sicut deus. de quo dictum est: soli sapienti deo: sic dicitur ignis aeternus non tamen sicut deus, cuius solius inmortalitas est uera aeternitas.