# De Natura Boni 41.11-30

Augustine, De Natura Boni, 41.11 to 41.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-boni/41.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-boni/41.11

nunc uero talia dicunt eos egisse, ut in omnibus actionibus suis modos sibi congruos habuisse negare non possint. si autem species ibi non fuisset, nulla ibi qualitas naturalis subsisteret. si nullus ordo ibi fuisset, non alii dominarentur, alii subderentur, non in suis elementis congruenter uiuerent, non denique suis locis haberent membra disposita, ut illa omnia, quae uana isti fabulantur, agere possint. dei autem naturam si non dicunt mortuam, quid secundum eorum uanitatem suscitat Christus ? si non dicunt aegram, quid curat ? si non dicunt oblitam, quid commemorat ? si non dicunt insipientem, quid docet? si non dicunt perturbatam, quid redintegrat ? si non uicta ei capta est, quid liberat ? si non eget, cui subuenit ? si non amisit sensum, quid uegetat ? si non est excaecata, quid inluminat? si non est in dolore, quid recreat? si non est iniqua, quid per praecepta corrigit? si non est dedecorata, quid mundat? si non est in bello, cui promittit pacem? si non est immoderata, cui modum legis imponit? si non est deformis, quid reformat? si non est peruersa, quid emendat? omnia enim haec a Christo non illi rei praestari dicunt, quae facta est a deo et arbitrio proprio peccando deprauata, sed ipsi naturae, ipsi substantiae dei, quae hoc est quod deus.

---

Augustine, De Natura Boni, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa053/stoa0040.stoa053.opp-lat1.xml.
