# De Natura Boni 42.1-15

Augustine, De Natura Boni, 42.1 to 42.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-boni/42.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-boni/42.1

Quid istis blasphemiis comparari potest? nihil omnino. sed si aliarum peruersarum sectarum considerentur errores, si autem iste sibi error ex parte altera, de qua nondum diximus, comparetur, adhuc etiam multo peius et execrabilius in dei naturam blasphemare conuincitur. dicunt enim etiam nonnullas animas, quas uolunt esse de substantia dei et eiusdem omnino naturae, quae non sponte peccauerint, sed a gente tenebrarum, quam mali naturam dicunt, ad quam debellandam non ultro, sed patris imperio descenderunt, superatae et oppressae sint, affigi in aeternum globo horribili tenebrarum. ita secundum eorum sacrilega uaniloquia deus se ipsum in quadam parte a magno malo liberauit et rursus se ipsum in quadam parte damnauit, quam liberare ab hoste non potuit et tamquam de ipso hoste deuicto insuper triumphauit. o scelestam et incredibilem audaciam talia de deo credendi, talia loquendi, talia praedicandi! quod cum defendere conantur. ut in peiora inruant clausis oculis. dicunt malae naturae commixtionem facere ista, ut bona dei natura tanta mala patiatur; nam ipsam apud se ipsam nihil horum pati potuisse uel posse. quasi inde laudanda sit natura incorruptibilis, quia ipsa sibi non nocet, et non quia ei nihil noceri ab aliquo potest deinde si natura tenebrarum nocuit naturae dei et natura dei nocuit naturae tenebrarum: duo ergo mala sunt, quae sibi inuicem nocuerunt, et meliore animo fuit gens tenebrarum, quia etsi nocuit, nolens nocuit; neque enim nocere, sed frui uoluit bono dei. deus autem illam extinguere uoluit, sicut Manichaeus apertissime in epistula ruinosi sui, Fundamenti delirat. oblitus enim, quod paulo ante dixerat: ita autem fundata sunt eiusdem splendidissima regna supra lucidam et beatam terram, ut a nullo umquam aut moueri aut concuti possint. postea dixit: lucis uero beatissimae pater sciens labem magnam ac uastitatem, quae ex tenebris surgeret, aduersum sua sancta impendere saecula, nisi aliquod eximium ac praeclarum et uirtute potens numen obponat, quo superet simul ac destruat stirpem tenebrarum, qua extincta perpetua quies lucis incolis pararetur.

---

Augustine, De Natura Boni, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa053/stoa0040.stoa053.opp-lat1.xml.
