# De Natura Boni 42.31-37

Augustine, De Natura Boni, 42.31 to 42.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-boni/42.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-boni/42.31

et gens quidem tenebrarum lucem ab initio dilexit, quam etsi uiolenter, tamen possidere uoluit, non extinguere, lucis autem natura in bello tenebras extinguere uoluit ; eas ergo uicta dilexit. quod uultis eligite: utrum necessitate conpulsa, ut diligeret tenebras, in uoluntate seducta: si necessitate, quare damnatur? si uoluntate, quare dei natura in tanta iniquitate deprehenditur ? si necessitate dei natura coacta est diligere tenebras. uicta est ergo, non uicit; si uoluntate, quid iam miseri dubitant peccandi uoluntatem tribuere naturae, quam deus ex nihilo fecit, ne retribuant eam luci, quam genuit?

---

Augustine, De Natura Boni, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa053/stoa0040.stoa053.opp-lat1.xml.
