# De Natura et Gratia 10

Augustine, De Natura et Gratia, 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/10

Sed: non damnatur, inquiunt, quia in Adam peccasse omnes non propter peccatum nascendi origine adtractum, sed propter imitationem dictum est. si ergo ideo dicitur Adam auctor omnium qui subsecuti sunt peccatorum, quia primus peccator in hominibus fuit, cur non potius Abel quam Christus ponitur caput omnium iustorum, quia primus in hominibus iustus fuit? sed de infante non loquor; iuuenis uel senex in ea regione defunctus est, ubi non potuit ('Christi nomen audire. potuit fieri iustus per naturam et liberum arbitrium au non potuit? si potuisse dicunt. occoquod est crucem Christi euacuare 'sinc illa quemquam per naturalem legem et uoluntatis arbitrium iustificari posse contendere'. dicamus et hic: ergo Christus gratis mortuus est; hoc enim omnes possent, etiamsi mortuus ille non esset; et si iniusti essent, quia uellent, essent, non quia iusti esse non possent. si autem sine Christi gratia iustificari omnino non potuit, etiam istum, si audet, absoluat secundum uerba sua, quia 'si idcirco talis fuit, quod aliud esse non potuit, culpa caruit'.

---

Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml.
