# De Natura et Gratia 11

Augustine, De Natura et Gratia, 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/11

Sed obiecit sibi quasi ab alio dictum et ait: potest quidem esse, sed per dei gratiam, inquies. deinde uelut respondendo subiungit: ago humanitati tuae gratias, quod assertionem meam. quam dudum oppugnabas, non modo non oppugnare aut non confiteri solum contentus non es, uerum etiam non refugis conprobare. nam dicere: potest quidem, sed per illud aut illud, quid aliud est quam non solum consentire quod possit esse, uerum etiam quomodo uel qualiter possit ostendere? nullus itaque magis alicuius rei possibilitatem probat quam qui eius etiam qualitatem fatetur, quia nec absque re esse qualitas potest. his dictis iterum sibi obieit: sed tu, inquies, hoc in loco dei gratiam, quando quidem eam non commemoras, uideris abnuere . deinde respondit: egone abnuo, qui rem confitendo confitear necesse est et per quod effici res potest. an tu, qui rem negando et quicquid illud est per quod res efficitur procul dubio negas? oblitus est iam se illi respondere, qui rem non negat, cuius obiectionem paulo ante proposuerat dicentis: potest quidem esse, sed per dei gratiam. quomodo ergo illam pro qua iste multum laborat possibilitatem negat, qui ci iam dicit: 'potest esse, sed per dei gratiam'? uerum tamen quia isto dimisso qui rem iam confitetur agit adhuc aduersus cos qui negant esse possibile hominem esse sine peccato, quid ad nos? contra quos uult agat, dum tamen hoc confiteatur, quod impietate sceleratissima negatur, sine gratia dei hominem sine peccato esse non posse. dicit ergo: siue per gratiam siue per adiutorium sine per misericordiam et quicquid illud est per quod esse homo absque peccato potest, confitetur quisquis rem ipsam fatetur.

---

Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml.
