Latin
17
Augustine, De Natura et Gratia 17
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde et ipse, cum exaggerasset linguae malum inter haec dicens: non o portet, fratres mei, haec ita fieri, continuo monuit consummatis his quae hinc dicebat, quo adiutorio ista non fierent, quae dixit fieri non oportere: quis enim sapiens et disciplinatus inter nos? diseipIinat ex bona conuersatione operationem suam in mansuetudine sapientiae. quodsi zelum amarum habetis et contentiones in cordibus uestris, nolite gloriari et mendaces esse aduersus ueritatem. non est ist a sa pientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. ubi enim zelus e t contentio, ibi inconstantia et omne opus prauum. quae autem desursum est sapientia, perimum quidem pudica o s t, deinde pacifica, modesta. suadibilis, p 1 plena misericordia et fructibus bonis, inaestimabilis, sine simulatione. haec est sapientia, quae linguam domat, desursum descendens. non ab humano corde prosiliens. an et istam quisque abrogare audet gratiae dei et eam superbissima uanitate ponit in hominis potestate? cur ergo oratur ut accipiatur, si ab homine est ut habeatur? an et huic orationi contradicitur, ne fiat iniuria libero arbitrio, quod sibi sufficit possibilitate naturae ad inplenda omnia praecepta iustitiae? contradicatur ergo eidem ipsi apostolo Iacobo ammonenti et dicenti: si quis autem uestrum indiget sapientia, postulet a deo, qui dat omnibus afluenter et non inproperat, e t dabitur e i; postulet autem in fide nihil haesitans. haec est fides, ad quam praecepta conpellunt, ut lex imperet. fides impetret. per linguam enim, quam nullus hominum domare potest, sed sapientia desursum descendens, in multis offendimus omnes. non enim et hoc iste apostolus alio modo pronuntiauit sicut illud quod ait: linguam nullus hominum domare potest.