# De Natura et Gratia 18

Augustine, De Natura et Gratia, 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/18

Nee illud quisquam istis pro inpossibilitate non peccandi similiter obiecerit, quod dictum est : sapientia carnis inimica est in deum; legi enim dei non est subiecta, nec enim potest. qui autem in carne s 11111, deo placere non possunt. sapientiam quippe carnis dixit, non sapientiam desursum descendentem et in carne esse non cos, qui nondum de corpore exierunt, sed cos, qui secundum carnem uiuunt. significatos esse nianifestum est. non antem ibi est quaestio quac uersatur. illud est quod expccto ah isto audire, si possim. cos qui secundum spiritum uiuunt et ob hoc etiam hic adhuc uiuentes iam quodam modo in carne non sunt, utrum gratia dei uiuant secundum spiritum an sibi sufficiant iam data cum creantur possibilitate naturae et sua propria uoluntate, cum plenitudo legis non sit nisi caritas et caritas dei diffusa sit in cordibus nostris non per nos ipsos. sed per spiritum sanctum qui datus est nobis.

---

Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml.
