# De Natura et Gratia 2

Augustine, De Natura et Gratia, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/2

Ac per hoc natura humani generis ex illius unius praeuaricatoris carne procreata, si potest sibi sufficere ad inplendam legem perficiendamque iustitiam, de praemio debet esse secura, hoc est de uita aeterna, etiamsi in aliqua gente aut aliquo superiore tempore fides eam latuit sanguinis Christi. non enim iniustus deus. qui iustos fraudet mercede iustitiae, si eis non est annuntiatum sacramentum diuinitatis et humanitatis Christi, quod manifestatum est in carne. quomodo enim crederent quod non audierunt ? aut quomodo audirent sine praedicante? fidos enim ex auditu, sicut scriptum est, auditus autem per uerbum Christi. sed dico, inquit: numquid non audierunt? inomnem terramexiit sonus eorujn et in fines orbis terrae uerba eorum. sed antequam hoc inciperet fieri, antequam denique usque ad fines totius orbis terrae praedicatio ipsa perueniat — quoniam non desunt adhuc ultimae gentes, licet ut perhibetur paucissimae, quibus hoc nondum fuerit praedicatumquid faciat humana natura uel quid fecit, quae uel ante non audierat hoc futurum uel adhuc non comperit factum nisi credendo in deum, qui fecit caelum et terram, a quo et se factam naturaliter sentit et recte uiuendo eius inpleat uoluntatcm nulla fide passionis Christi et resurrectionis imbuta? quod si fieri potuit aut potest, hoc et ego dico, quod de lege dixit apostolus: ergo C h Christus gratis mortuus est. si enim hoc ille dixit de lege quam accepit gens una ludaeorum, quanto iustius dicitur de* lege naturae. quam accepit uniuersum genus humanum: 'si per naturam iustitia, ergo Christus gratis mortuus est' ! si autem Christus non gratis mortuus est, ergo omnis humana natura iustificari et redimi ab ira dei iustissima, hoc est a uindicta, nullo modo potest nisi per fidem ut sacramentum sanguinis Christi.

---

Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml.
